- ELEPHANTIS
- I.ELEPHANTISNili ins. Ptol. et Plin. l. 5. c. 9. infra novissimum catarracten 3000. pass. et supra Syenen 16000. habitatur, navigationis Aegyptiae finis. Ibi Aethiopae conveniunt naves: namque eas plicatiles humeris transferunt, quoties ad catarractas ventum est. Huius ditionis non tantum Elephantine Thebaidis, sed forsan eriam Elephantine Aethiopiae, sive Philae urbs, in Δοδεκαχοινῶν regione, de qua idem Plin. l. 24. c. 17. Arabibus enim et Aethiopibus. Phil. est elephas, Bochartus Georgr. Sacr. l. 1 v. c. 26. §. 3. Vide quoque Marsham. ubi supra, nec non in voce Philae.II.ELEPHANTISPoetriae nomen, quae libellos scripsit, quibus varia genera concubitus, variosqueve coeundi modos complexa est. Martial. l. 12. Epigr. 43. cuius epigraphe in Sabellum.Nec molles Elephantidos libelli.Memoratur in Priapeiis, nec non Tatiano Assyrio adversus Gentes. Spissus est autem error Iul. Caesaris Capacii l. 2. hist. Neapolitanae, ubi non poetriam, sed poetam fuisse existimat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.